라틴어 문장 검색

"Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum,"
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:3)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:3)
Est et fama, et inflatio ab ipsis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:12)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium153)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장26)
Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장15)
Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장28)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장100)
neutri aetati, quae inflationes movent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장122)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION