라틴어 문장 검색

Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장6)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장59)
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장8)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΌΝ appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장12)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
In gravedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장37)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION