라틴어 문장 검색

Nam et sancti prophetae cum aliqua Spiritus sanctus per eos loquatur, non omnes sententias ad quas se habent verba sua intelligunt, sed saepe unam tantum in eis habent, cum spiritus ipse, qui per eos loquitur, multas ibi provideat, quatenus postmodum alias aliis expositionibus, et alias aliis inspirat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:2)
Quantae autem religionis seu abstinentiae populus Brachmanorum fuerit, ut illis Deus supra universas nationes fidei sacrae intelligentiam inspirare deberet, epistolae ipsae Didimi ad Alexandrum continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:6)
Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia scientia inflat (I Cor. VIII, 1), id est superbiam generat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:11)
Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia scientia inflat
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:9)
, 7)," id est inspiro quae loquor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:10)
Spiritus Dominus noster ille Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, inflans in discipulos suos ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:29)
Quorum animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat, ut collecta plurimorum multitudine quaqua versum per invia silvarum experirentur, si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput iaceret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:5)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:47)
illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:16)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum Inspirent motum uentis causasque mouendi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:19)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION