라틴어 문장 검색

Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:6)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION