라틴어 문장 검색

dicimus autem et infrenus et infrenis, sicut inermus et inermis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7503)
invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2475)
quod docet infrenis gloria fine caret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:7)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:9)
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 30:1)
velavit aranea fanum et mala desertos occupat herba deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 622)
putris et in vacuo texetur aranea lecto:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 620)
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:1)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
"quis te solio Sicyonis avitae excitum infrenos componere legibus Argos nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권57)
infrenos autem etiam homines dicimus, ut hinc Numidae infreni cingunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7502)

SEARCH

MENU NAVIGATION