라틴어 문장 검색

Spiritus vero sanctus ipse quoque est non genitus, cum ipse etiam non sit genitus, hoc est non sit Filius, nec tamen ideo est ingenitus, cum ipse ab alio sit, tam a Patre scilicet, quam a Filio procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:14)
Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:18)
Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:21)
Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:23)
Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:26)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Solus quippe Pater potest esse Pater sive ingenitus, et solus Filius genitus, sicut et solus Spiritus sanctus procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:15)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:22)
Dei, inquit, ante factum suum, locutio sui ipsius facti est incommutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem, et temporaliter operantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:30)
De hac etiam ineffabili et aeterna generatione, sive etiam temporali, quarum utraque mirabilis est, Isaias admirans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:7)
Micheas quoque de hac aeterna Verbi generatione ex Patre, nec non et de temporali ex matre ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:4)
Unde et Hermes superius, Filium Dei factum a Deo dixit, secundum hoc quod ab ipso habet esse tanquam aeternaliter genitus, non temporaliter ab ipso factus aut creatus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:3)
Omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodam modo perenniter vivebant, cum apud divinam providentiam omnia ab aeterno per ejus bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere vellet, quantum oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION