라틴어 문장 검색

quae non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quae antiquis incognitae, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:2)
Imo nec numerus ipse copiarum multum iuvat ubi milites imbelles sunt et ignavi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:3)
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:13)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
fractos inglorius armos supposuit, servile gemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:242)
Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem, adspice quam rarum referens inglorius agmen Italia detrusus eat quantumque priori dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti pollicitus patrii numen iuraverat Histri non nisi calcatis loricam ponere rostris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:21)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
neu tibi regificis tentoria larga redundent deliciis, neve imbelles ad signa ministros luxuries armata trahat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:192)
ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat uberibus solitum pasci, cum crescere sensit ungue pedes et terga iubis et dentibus ora, iam negat imbelles epulas et rupe relicta Gaetulo comes ire patri stabulisque minari aestuat et celsi tabo sordere iuvenci.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:26)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
"Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae consumis florem patriis inglorius arvis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:62)
Syriae tractus vastantur amoeni adsuetumque choris et laeta plebe canorum signum imbellem sonipes hostilis Orontem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:18)
quod floret Latium, Latio quod reddita servit Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum, tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum, aut gelidam Thracen decertatosque labores Hebro teste canam?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:13)
stupor omnibus Indis plurimus ereptis elephas inglorius errat dentibus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:173)
Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION