라틴어 문장 검색

ingravat maiorem invidiam concitat, id est graviora facit et onerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2201)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
Adversus omnes fortis veloces feras Canis cum domino semper fecisset satis, Languere coepit annis ingravantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.1)
illa meos casus ingravat, illa levat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b9)
ingravat hoc, quod abest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b10)
ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, dolendum, irascendum, , commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum licentia solvere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:1)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION