라틴어 문장 검색

Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장17)
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 9:1)
et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:2)
gratulanti autem inter poenam, quod non et lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 60장 1:2)
facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 2:2)
ingravat maiorem invidiam concitat, id est graviora facit et onerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2201)
"audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis."
(페르시우스, 풍자, satire 199)
Adversus omnes fortis veloces feras Canis cum domino semper fecisset satis, Languere coepit annis ingravantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.1)
illa meos casus ingravat, illa levat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b9)
ingravat hoc, quod abest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b10)
Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:4)
ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION