라틴어 문장 검색

Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)
In quo deliberatum est an tempus protelare aut hostes statim adoriri oporteret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:11)
Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
(불가타 성경, 판관기, 20장34)
Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장17)
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 9:1)
Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:3)
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:3)
suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:5)
ingravat maiorem invidiam concitat, id est graviora facit et onerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2201)
Adversus omnes fortis veloces feras Canis cum domino semper fecisset satis, Languere coepit annis ingravantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.1)
illa meos casus ingravat, illa levat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b9)
ingravat hoc, quod abest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b10)
et verbum verbo, par pari ut respondeas, Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4121)
ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION