라틴어 문장 검색

deserta siti regio inhabitabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 421)
atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo solis abscessu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:8)
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, Incipe pollicitis addere facta tuis, Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis Ipsa per admissas concute lora iubas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1626)
rumpat et serpens iter institutum, si per obliquum similis sagittae terruit mannos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 272)
Hic ubi saepe occultum visus decurrere piscis ad hamum, mane cliens et iam certus conviva, iubetur rura suburbana indictis comes ire Latinis, impositus mannis arvum caelumque Sabinum non cessat laudare, videt ridetque Philippus, et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 750)
"sectus flagellis hic triumviralibus praeconis ad fastidium arat Falerni mille fundi iugera et Appiam mannis terit sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 44)
Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:3)
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 89)
ei filium Mannum originem gentis conditoresque Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION