라틴어 문장 검색

"diva ferox, magni decus ingeniumque parentis, bellipotens, cui torva genis horrore decoro cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon, nec magis ardentes Mavors hastataque pugnae impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro, seu Pandionio nostras invisere noctes monte venis, sive Aonia devertis Itone laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas lota comas, qua te biiugo temone frementem intemeratarum volucer rapit axis equarum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권293)
"omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권29)
lacrimas non pertulit ultra Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권111)
Ergo manu vittas damnataque vertice serta deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos inviso de monte redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권221)
bellipotens prae se deus agmina passim mille rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권226)
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
stat medius campis etiamnum cuspide sicea Bellipotens, iamque hos clipeum, iam vertit ad illos arma ciens, aboletque domos, conubia, natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권161)
desiluit iustis commotus in arma querellis Bellipotens, cui sola vagum per inane ruenti Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores, nec mora, cum maestam monitu Letoida duro increpat adsistens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권359)
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma angustae populis, latae cepere reversos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권4)
namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)

SEARCH

MENU NAVIGATION