라틴어 문장 검색

ipse enim Aeneas insepultus iacebit, ut mediaque inhumatus harena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3325)
sic paulo post ait interea socios inhumataque corpora terrae mandemus et intulit segregans maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37)
et 'interea socios inhumataque corpora terrae' ἑ`ν δια` δυοῖν pro 'corpora sociorum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 222)
inhvmata infletaque turba atqui sepulti sunt omnes qui in bello perierant, ut legimus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)
Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:7)
is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:7)
proici se iussit inhumatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:2)
haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:3)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
inque Tomitana iaceam tumulatus harena, si te non nobis ista vovere liquet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 625)
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis, Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum cum discederet Herculis agmen Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 28:1)
Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:13)
vixque pererratis, quae spectant litora, terris, invenit Aesarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:5)
"mirabere seris, posteritas, saeclis inhumata cadavera late, quae Pollentinos texerunt ossibus agros."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2245)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION