라틴어 문장 검색

Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 11:2)
Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:4)
Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:1)
Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatium, tam carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo crederent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 2:1)
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:2)
Ex datis corporum motibus sub initio, datur uniformis motus centri communis gravitatis, ut & motus spatii quod una cum hoc centro movetur uniformiter in directum, nec non corporum motus initiales respectu hujus spatii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 29:1)
Asymptotis rectangulis CD, CH descripta Hyperbola quavis BbEe secante perpendicula AB, ab, DE, de, in B, b, E, e, exponantur velocitates initiales per perpendicula AB, DE, & tempora per lineas Aa, Dd. Est ergo ut Aa ad Dd ita (per Hypothesin) DE ad AB, & ita (ex natura Hyperbolae) CA ad CD;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION