라틴어 문장 검색

sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:2)
ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo factam, magnoque id damno fuisse quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 510:1)
Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장9)
cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:2)
aut si lubitum fuerit causam ceperit, Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 312)
Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:3)
nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 252:1)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장4)
nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 145)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
Quicquid est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum, qui si ceciderunt, terram verberari volunt et saepe ne sciunt quidem, cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec sine aliqua poenae cupiditate.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:1)
quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:1)
nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 316:1)
tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis qua possent ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 491:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION