라틴어 문장 검색

quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 83:6)
negato, Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit!
(페르시우스, 풍자, satire 238)
nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 83)
" Sic ait inlacrimans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:33)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:6)
Avidienus, cui 'Canis' ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit ille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret), cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:3)
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:1)
nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:2)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum, ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam60)
"quid furtim inlacrimas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권210)
Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia sepulti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:5)
uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION