라틴어 문장 검색

Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIV1)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L1)
inlacrimat templis ebur scilicet simulacrorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4801)
quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 83:6)
nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 83)
" Sic ait inlacrimans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:33)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:6)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
tu vero nudum pectus lacerata sequeris, nec fueris nomen lassa vocare meum, osculaque in gelidis pones suprema labellis, cum dabitur Syrio munere plenus onyx.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b6)
inde coronatas ubi ture piaveris aras, luxerit et tota flamma secunda domo, sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, et crocino nares murreus ungat onyx.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1011)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)

SEARCH

MENU NAVIGATION