라틴어 문장 검색

aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut Omnes Danai atque Mycenenses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:6)
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:7)
Multa tenuiter multa sublimiter, multa venuste multa tenere, multa dulciter multa cum bile.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 1:3)
namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 355:1)
Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:3)
denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:1)
dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:2)
Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.7)
Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiae peruenire, et parere semper ante faciem tuam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:25)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION