라틴어 문장 검색

liqvida defaecata, sine sordibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1021)
quae quamvis infusa novum penetret nova semper figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3302)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
ten' lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:20)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
Nunc defaecato demum animo egredior domo, postquam perspexi salva esse intus omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION