라틴어 문장 검색

interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:3)
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:1)
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:3)
quanquam id obscurae potius inornatae orationis est vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:2)
sunt inornata et haec:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:1)
At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:1)
qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:6)
Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:3)
quisquis inornatumque caput crinesque solutos aspiceret, Phoebi quaereret ille comam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION