라틴어 문장 검색

id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior.
(아풀레이우스, 플로리다 18:11)
Dissonare etenim uidentur, putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri, nihilque scientia comprehendi posse nisi certum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:14)
Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut etaetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua dissonent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 3:1)
1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:1)
Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 92:3)
Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:3)
Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:1)
Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION