라틴어 문장 검색

Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum' aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 2:1)
ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:16)
Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:13)
merīdiē Theomnēstus excitāvit et ‘age, Quīnte,’ inquit, ‘nōn potes in urbe manēre nē Antōniī mīlitēs tē capiant.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit35)
Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse et in laude posuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 4:1)
praeter haec Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 396)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:3)
et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:1)
Heus, iam adpetit meridie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1263)

SEARCH

MENU NAVIGATION