라틴어 문장 검색

habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
hinc ad balnea, non Neroniana nec quae Agrippa dedit vel ille cuius bustum Dalmaticae vident Salonae, ad thermas tamen ire sed libebat privato bene praebitas pudori.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium113)
siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinulenta decoloratis gurgitibus inferret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:2)
pendent innumeris fastigia nixa columnis, robora Dalmatico lucent satiata metallo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam69)
iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi, quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum38)

SEARCH

MENU NAVIGATION