라틴어 문장 검색

Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:9)
Et in sanguine Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, ab omni inquinamento veteris erroris emundati, fiduciam habemus vitae aeternae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:15)
Melibeus vero post modum reversus, hoc videns coepit magno planctu flendocomas sibi dilaniare vestesque suas quasi more furiosi dilacerare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 5:1)
Et Ideo tanquam peregrinus ad illam sanctorum communem omnium patriam festinabat, petens pro hujus commorationis inquinamento remitti sibi peccata, priusquam discederet e vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:14)
Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:4)
Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:8)
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 25:2)
quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 5:1)
Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 10:1)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
mox omnes laniant hastis artusque trementes dilacerant;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:243)
referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장4)
neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION