라틴어 문장 검색

et attende ne forte labaris in lingua, et cadasin conspectu insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:2)
Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram,et impone ori tuo frenos rectos, et attende ne forte labaris in linguaet sit casus tuus insanabilis in morte.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 15:9)
Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectuinsidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:7)
Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse, quae res (ut docebitur postea,) penitus evertit Illyricum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 3:1)
Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum, incensa civitate, milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis, labes primordialis exsiluit, quae insanabilium vi concepta morborum, eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus, ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias, cuncta contagiis polluebat et mortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 24:2)
tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:2)
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur;
(아풀레이우스, 변명 48:2)
quae omnia contraria seniori suo et omni populo ita peregit, ut non solum suum proprium odium mereretur, ut a reginali solio proiceretur, sed etiam omnibus suis subsequutricibus eandem pestiferam tabem post se submitteret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:6)
Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:2)
Verum catarrhus simul in pulmones delatus eos tabe infecit, adeo ut ter in anno (quasi perodis certis), praecipue autem vere, magnas experiretur accessiones et labores phthisis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:14)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
(불가타 성경, 집회서, 28장30)
Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper? ".
(불가타 성경, 나훔서, 3장19)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)
aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium198)

SEARCH

MENU NAVIGATION