라틴어 문장 검색

Tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:2)
Plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:10)
Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:1)
nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:6)
Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 3:2)
inter rapinas insatiabiles inopes, ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:3)
Ydrus hiante gula cepit obire lacum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:8)
Extorquere paras aliquid, furtumque minaris, Sed mea furtiuam respuit esca gulam.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:10)
quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret.
(아풀레이우스, 변명 25:6)
homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
(아풀레이우스, 변명 73:21)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
"ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:50)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:2)
"Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION