라틴어 문장 검색

tanta est hominum insolentia et nostri insectatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 1 2:3)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 37:2)
Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:6)
interim variatur casibus haec et generibus retractatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:2)
illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 87:1)
eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:2)
Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:17)
Quid insectatione ?
(세네카, 행복론, Liber VII 144:9)
hic insectatio temporum fuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 9:3)
sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:3)
inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem destituerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 521:1)
is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:2)
inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 723:1)
quod ubi auditum est - tantus eius magistratus terror erat, - simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 296:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION