라틴어 문장 검색

et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장36)
Haec enim tria circa omne corpus inseparabili coniunctione versantur, et in natura corporum constituta sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:33)
Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:18)
eo provectas Romanorum cupidines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem impollutam relinquant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장2)
proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장9)
Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:10)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
phoebus apollo purus, inpollutus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2513)
puraque in veste sacerdos inpolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1691)
qui tamen refractionum solent esse comites inseparabiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:14)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)
ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:5)
Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 10:2)
haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exerceris urbanis sive in abstrusis macerarere solitudinibus, haec Athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:1)
quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION