라틴어 문장 검색

Ecce penu subeunt, inseruit amicus amico, Inuigilat mense, fercula mensa gerit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:6)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:4)
"Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:5)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
Verum tamen cum his verbis credere vel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet, quo se avocet, profundissimam quaestionem.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:2)
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 11:1)
et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 1:2)
Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:2)
Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:3)
Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:4)
Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:5)
Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:1)
Itaque si quod regnum aut status in nobiles et generosos potissimum excrescant, agricolae autem aratores loco tantum et conditione operariorum illis inserviant, aut forte tuguriastri meri existant (quo pro mendicis tecto coopertis tantum haberi possint), equitatu certe pollere possit, sed peditatu minime, tanquam sylvae caeduae, quae si arboribus grandioribus abundent, dumos et vepres progignent, ligna autem puriora non educent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION