라틴어 문장 검색

Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
악마의 간계에 맞설 수 있도록 하느님의 무기로 완전히 무장하십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장11)
Qui omnes insidias timet, in nullas incidit.
모든 함정을 두려워하는 이는 어떤 덫에도 빠지지 않는다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 622)
Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare insidias et fraudes damniferas evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:14)
Erant enim custodes et insidiae diffusae per mare, ne quidquam gentiles navigio suis civitatibus inferrent unde civitates, necessariis opibus abundantes et confisae factae, rebelles superbirent, et foedere neglecto, quod cum duce pepigerant, exaltatae resisterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:6)
quas pertulerit insidias et adversitates a Solymano sibi recensens pro pecunia in ejus redemptione ab imperatore sibi oblata, sed Solymano ejus divisione negata;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:3)
Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:28)
Unde idemTullius dixit, "Mea quidem sententia paci, que nichil sit habitura insidiarum,semper est consulendum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:29)
Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab alioruminvidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum quefrequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:3)
" Timere ergo debes omnes insidias;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:6)
"Mea quidem sententiapaci, quæ nihil sit habitura insidiarum, semper est consulendum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:13)
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 87:1)
Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 134:1)
Absoluto atque dimisso Arsafio spathario - hoc erat nomen legato Nicifori imperatoris - eiusdem pacis confirmandae gratia legati Constantinopolim ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis et Hug comes Toronicus et Aio Langobardus de Foro Iuli et cum eis Leo quidam spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum, quorum alter ante annos X Romae ad imperatorem, cum ibi esset, de Sicilia profugit et redire volens patriam remittitur, alter propter perfidiam honore spoliatus Constantinopolim ad dominum suum duci iubetur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 207:2)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
"Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION