라틴어 문장 검색

Unde et insignes olim philoso /f.6rc/ phi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in unius philosophie requiescerent amplexibus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:1)
Excellentius autem et convenientius ad interpretandum esse non dubito, si ad divinae deitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne praesagii conferret, qui divinitatis suae per eum diligentius arcana revelaturus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:5)
At vero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes, fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sybilla inducatur, quae nec divinitatem Verbi, nec humanitatem, nec utrumque adventum, nec utrumque judicium Verbi scribendo praetermisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:1)
Inter caetera religionis vel fidei suae gentis insignia, non suscipit Deus sacra sanguinea;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:2)
Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:12)
Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:4)
Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:9)
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
Has species rerumque tropos et sompnia ueri Regia picta tenet, tanto festiua decore, Sed minus in uultu gestans insigne decoris Postremos subtristis habet pictura penates.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:1)
Insigni uestita toga se pacis alumpnam Esse puella docet nec querere fulgura belli.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:8)
dant arma uiro, uiresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:3)
quoddam repraesentabat insigne.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:11)
in qua taurus suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:51)
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)

SEARCH

MENU NAVIGATION