라틴어 문장 검색

Ille autem affirmat coniugem esse adulteram Et insitivos significari liberos, Sed expiari posse maiore hostia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.5)
"non condidit alter halantis animae figmentum et corporis alter, nec bona praesentis vitae numerosa gubernant numina;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 273)
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:7)
Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:5)
"vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 23)
Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:18)
Indignus ille, fateor, est thalamis tuis, Nero insitivus, Domitio genitus patre, sed cede fatis atque fortunae tuae, alumna, quaeso neve violentam move iram mariti, forsitan vindex deus existet aliquis, Iactus et veniet dies.
(세네카, 옥타비아 5:1)
halant rura rosis, indiscriptosque per agros fragrat odor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
videas hic ipsa placere supplicia et virides violis halare catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem30)
hic ego te - nam Sicanii non mitius halat aura croci, dites nec si tibi rara Sabaei cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas - inferiis cumulande sacris, te carmine plango Pierio;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum16)

SEARCH

MENU NAVIGATION