라틴어 문장 검색

Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장8)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
rebus secundis etiam egregios duces insolescere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장3)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:14)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
13. Israel historia nobis incredulitatis temptationem adhuc ostendit in quam haud semel incidit populus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:1)
"hi sunt alumni luminis, quos corpus artat debile, ne per salutem viscerum mens insolescat turgida."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.70)
eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장13)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION