라틴어 문장 검색

Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:1)
Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 8:1)
Nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:5)
insolito more aspera pruina erat et VII. Id. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 142:3)
Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 296:3)
nihil insolitum, nihil incognitum dico.
(아풀레이우스, 변명 53:10)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:4)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 10:2)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:2)
Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 49:1)
Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 7:2)
Denique in casu aliquo novo et insolito, quia tum e consuetudine deseritur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION