라틴어 문장 검색

Quae nox sibi proxima venit, Insomnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:57)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2469)
haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4848)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
Vestra virtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro pomaque ab insomni concustodita dracone?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:11)
totum cubile spiculis armant dolores anxii, insomne qui subter latus mucrone pulsent obvio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.81)
Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:26)
ille Notis actus ad Oricum post insana Caprae sidera frigidas noctis non sine multis insomnis lacrimis agit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 72)
insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 12:2)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)
adice expetita spolia Phrixei arietis somnoque iussum lumina ignoto dare insomne monstrum, traditum fratrem neci et scelere in uno non semel factum scelus, ausasqne natas fraude deceptas mea secare membra non revicturi senis:
(세네카, 메데아 8:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION