라틴어 문장 검색

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:2)
Invenit insomni volventem publica cura Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem, Securumque sui;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:3)
iunctoque cubili Extrahit insomnes bellorum fabula noctes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:53)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
Tentoria postquam Egressus, vigilum somno cedentis membra Transsiluit, questus tacite quod fallere posset.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:28)
Quae nox sibi proxima venit, Insomnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:57)
hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2469)
haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4848)
vigilum excubiis excubiae diurnae sunt, vigiliae nocturnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1571)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Custodum transire manus vigilumque catervas Militis et miseri semper amantis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 919)
Vestra virtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro pomaque ab insomni concustodita dracone?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:11)
totum cubile spiculis armant dolores anxii, insomne qui subter latus mucrone pulsent obvio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.81)
" Interea vigilum excubiis obsidere portas cura datur Messapo et moenia cingere flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION