라틴어 문장 검색

Nam etsi non potest ambulare, tamen facere potest ut ambuletur, hoc est ut alius ambulet, cum ipse ad hoc sui creatione quemque aptum praeparet, et in ipso etiam actu ipsum conservet et sustentet, et hunc ille actum expleat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:18)
non enim requiescit spiritus meus donec conspectis omnibus et quid illi disputationi desit advertens, ea quae mihi vel mens propria, vel inspiratio occulta suggesserit esse quaerenda, ad tuae paternitatis examen proferam, aut reprobanda, aut admittenda, aut exponenda.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:28)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
Intrat vero mentes hominum amor Dei per aurec Dei inspiratione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:1)
Namsicut beata Dei genitrix virgo semper Maria angelo annunciante per auresconcepit filium Dei Dominum nostrum Ihesum Christum, ita amor Dei et illiusdilectio intrat per aures corda et mentes hominum Dei inspiratione, cumde Deo nobis aliquid annunciatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:2)
Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:2)
Quidquid autem sanctum cogitaveris, hoc Dei munus est, Dei inspiratio, Dei gratia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:9)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
et sexcentesimo anno Noe, ut hominum interitus cum eorum creatione congrueret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:2)
Denique illa creatio hominis de luto terrae videtur esse facta post mundum, postquam requievit Deus ab operibus suis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:12)
Qua voce, immo divina inspiratione, instinctus, et pulchritudine principalis litterae illius libri illectus, ita matri respondens, et fratres suos aetate, quamvis non gratia, seniores anticipans, inquit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:3)
At creationes nobilium parca manu dispensavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:3)
Durante tempore comitiorum addidit et alias creationes nobilium, ut supra innuimus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:7)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
Ideoque vere attribui poterat secreto augurio et inspirationi (quae saepenumero influit non tantum in corda regum, verumetiam in pulsas et venas populorum) de faelicitate ex eo coniugio temporibus futuris secutura.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION