라틴어 문장 검색

illum sacratissimum amantibus inspirans affectum, ut videatur illis quasi unam animam in diversis esse corporibus;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:16)
Conserti floris series quasi ueste decenti Induit hunc et ei proprios inspirat odores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:5)
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum Inspirent motum uentis causasque mouendi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:19)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Et non tantum nos diligit, sed eciam omnia nobis bona tribuit, et pronobis creavit omnia, et omnia inspirat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 33:1)
Ut ait Apostolus, "Deus, qui fecitmundum, et omnia que in eo sunt, hic Dominus est celi et terre, et nulloindigens creavit omnia, et omnia inspirat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 33:2)
Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:4)
Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:12)
IV, 34), studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:6)
non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:3)
Partem vero sinistram, arctois obnoxiam stellis, Haemimontanae celsitudines claudunt, et Hister, qua Romanum caespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 6:1)
nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare?
(아풀레이우스, 변명 8:5)
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra cedent uicta tuo dulciloquo calamo.
(아풀레이우스, 변명 9:29)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
per eum, tantam qui tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION