라틴어 문장 검색

Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:23)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:6)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita iniuriis permansit immobilis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:39)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
sed cuncta stupet que nuncius offert In speculo uisus, ubi nil mortale, caducum, Defficiens, terrestre micat, solumque refulget Eternum, celeste, manens, immobile, certum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:8)
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
Hic est Fortune sua mansio, si tamen usquam Res manet instabilis, residet uaga, mobilis heret, Cuius tota quies lapsus, constancia motus, Voluere, stare, situs discurrere, scandere casus, Cui modus et racio racionis egere, fidesque Non seruare fidem, pietas pietate carere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:6)
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
Sed Baldewinus immobilis et insuperabilis ab omni illorum assultu in loco constituto perstitit, donec a mane usque ad vesperam populo trans pontem ante urbis moenia relato, et castris positis hospitato, eosdem [0418A] Turcopolos, a portis egressos, et populum impugnantes cum quingentis loricatis fortiter incurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:9)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION