라틴어 문장 검색

Atque hic simul pars destruens Instaurationis nostrae claudi debet, quae perficitur tribus redargutionibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:1)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Instaurationis partem (quae philosophiae per legitimam Naturae Interpretationem inventae destinata est) absolvendam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:6)
Atque licet in tabulis nostris inveniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit), atque etiam exemplis particularium (quae in secunda parte adduximus), atque insuper in observationibus nostris super historiam (quae in tertia parte operis descripta est), quivis vel mediocris perspicaciae et solertiae complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:1)
Instaurationem meam regi dicavi, Historiam Regni Henrici Septimi (quam etiam in Latinum verti), et portiones meas Naturalis Historiae principi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:7)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장26)
Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio.
(카이사르, 아프리카 전기 8:5)
9. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 203:1)
ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:1)
a. 711 (43). C. CASSIVS Q. S. D. M. CICERONI S. v. b. e. v. Cum rei p. vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 134)
mora et tergiversatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:17)
nam si debilitas redit, instauratio non est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3368)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
Omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed quicquid agetur in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione agentis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:1)
Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam, deplorationem?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION