라틴어 문장 검색

huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3242)
novimus enim poni aliqua in subauditione quae ex aperto dicere non debemus, ut nec dextrae erranti deus afuit, cum necesse sit ut aut Iunonem, aut Allecto intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8964)
quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:1)
agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:3)
Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:4)
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:1)
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:17)
his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 96:3)
quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:2)
silvamque opacae vallis instinctas deo
(세네카, Phoenissae 17:1)
"indue quod madidum tabo diadema cruentis unguibus abripui, votisque instincta paternis i media in fratres, generis consortia ferro dissiliant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권21)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
his vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 149:1)
his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 566:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION