라틴어 문장 검색

Atque per hoc quod omnia etiam excedit, necessario propriam institutionem excedere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:19)
Quid itaque mirum si, cum omnia ineffabiliter transcendat Deus, omnem quoque institutionis humanae sermonem excedat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:1)
Cum enim dicitur quia justum est ut judex puniat istum, hoc institutione legis eum debere ostendimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:5)
Quod casu evenit, ita contingit, ut ex nulla institutione naturae praenoscere possemus quod futurum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:15)
et in rerum praefixum est institutione, unde haec scire possemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:17)
Ideoque id non tam casu quam ratione fieri dicendum est, neutrum tamen horum naturaliter contingit, sed utrumque pariter ex aliqua nostra voluntate, non ex aliqua institutione naturae ad hoc nos compellente, ut magis hoc voluntarium quam necessarium dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:5)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
Cuius sectator praecipuus me nec minis terrere praevales nec blandae perditionis lenociniis illectum decipies, quem Christi institutis inermem repperies.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:5)
- De clericis et campanarum signis apud Dominicum sepulcrum institutis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 79:2)
Et nota quod "spes est ultimum malorumsolatium," ut dixit Seneca De Legalibus Institutis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:21)
Tantum valet institutio, ut vincat naturam!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:5)
Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 1:3)
Haec cum ita affabre naturali institutione ad Dei praeceptionem composita videantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:1)
Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:4)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION