라틴어 문장 검색

ibi eum parata instructaque remigio excepit navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 571:1)
Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 325:1)
itaque ipse rex navibus quae paratae instructaeque erant Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 465:2)
Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 488:1)
classem instructam paratamque in portu stare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 116:1)
et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 554:1)
ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis, quem aut socium habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 34:2)
naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 22:1)
Interim non omisit ea parare et instruere, non solum in regno Hiberniae, verum etiam in aula Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:32)
Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 59장5)
interim cum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque navis compluris instructas et paratas in aqua habere, cum Hs navibus quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:1)
Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
paucosque post dies classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 167:2)
clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 289:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION