라틴어 문장 검색

Cassius autem Hemina ait, Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6035)
Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones viarum et vicorum dari.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:3)
cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
"istum libido foetida per scorta tractum publica luto et cloacis inquinat, dum spurca mendicat stupra."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.80)
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
qui sanior ac si illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:15)
Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:8)
Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:29)
si cloaca esses, maxima esses.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 16:6)
Sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatus Sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:2)
nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:2)
addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 614:1)
Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha19)
centum in patres allegit, Latinos subegit, ludos in circo edidit, equitum centurias ampliavit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha38)

SEARCH

MENU NAVIGATION