라틴어 문장 검색

respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:3)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intri- mentis succuum pulmenta condita vapore mollibat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:4)
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 6:1)
Postea hoc etiam addidit insulsissime:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 7:1)
Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 7:1)
Inde stultus populus (qui scilicet ductores suos ducebat) omnino in Cantium duci volebat, secum fingentes populum Cantii sibi haesurum, insulsissimo prorsus consilio, cum Cantiani nuper magnam fidelitatem et animi promptitudinem erga regem ostendissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:8)
Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:4)
Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:5)
At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:1)
Sed haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 16:4)
fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:3)
sed tu insulsa male et molesta vivis, per quam non licet esse neglegentem."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 1014)
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 173)

SEARCH

MENU NAVIGATION