라틴어 문장 검색

mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertum insui culleo pronuntiaret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:1)
Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 4:2)
16. Verum quoad extirpationem radicum et caussarum motuum similium temporibus futuris, coepit rex sentire ubi eum calceus suus ureret, quodque depressio familiae Eboracensis in omnibus tanquam unguis in ulcere esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:1)
Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:9)
quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:4)
dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:2)
et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:5)
si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 1:2)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 3:1)
Cui non conueniet sua res, ut calceus olimsi pede maior erit, subuertet, si minor, uret.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1020)
rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxusin pede calceus haeret:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장21)
amatorum pretium calceorum egentibus largietur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:15)
Sed cum summus honor finito conputet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I45)

SEARCH

MENU NAVIGATION