라틴어 문장 검색

sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:7)
Hoc itaque vas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni devotione utrumque venerantes, inviolatum reservabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:1)
Videns ergo princeps regionis, Grossus Rusticus, quia a facie Christianorum nil sibi nil Turcis intactum remanebat, [0578B] nolens volens foedus cum duce et Tankrado per cussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:9)
Sed viriliter a quinquaginta praedictis tironibus, a Baldewino ibidem constitutis, urbs defensa ab hostibus, et intacta atque invicta remansit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:11)
quid igitur pauci adversus tot millia adhuc bello intacta acturi sumus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:8)
Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:1)
Quareeciam ait, "Nichil luxuria tua tibi in futuros annos intactum reservavit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:7)
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:17)
Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:10)
et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:7)
Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:8)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua, opima varietate commerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus, sollicitudo pervigil veterum per opportunos saltus erexit et cautos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 13:1)
Et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION