라틴어 문장 검색

Mox intempesta mediatrix nocte regressa, Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:25)
Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
(카이사르, 내란기, 1권 67:4)
Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:6)
His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse, simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit.
(카이사르, 내란기, 3권 38:1)
an et illic nocte intempesta rapientur arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장11)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 2:7)
cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu daturos poenas sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 3:1)
Intempesta nocte opprimi posse hostes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 6:2)
hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 23:2)
conclamate iterum altiore voce "moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 4212)
et intempesta nocte exercitum subduxit, magnoque itinere Princetoniam contendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.46)
Quum, insuper, classem Gallicam militibus onustam, ad oras Americanas brevi appulsuram, omnes crederent, faederatarum copiarum Americanarum Washingtonium imperatorem esse oportere, voce una conclamatum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.43)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION