라틴어 문장 검색

At si interveniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:14)
Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium quasi infinitis partibus potentior est et intensior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:4)
Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:3)
Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:8)
hoc enim loco vel sensu intensive usurpatur, idque saepius apud Celsum ipsum occurrit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1614)
Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:1)
tu mihi da tenuis auris animumque sagacem, ne fieri negites quae dicam posse retroque vera repulsanti discedas pectore dicta, tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:2)
nam cum 'te' et 'met' longae sint, 'tutemet' dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam discutere, quia sub regulis non sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 20710)
Lucretius utrumque simul tutemet a nobis iam quovis tempore vatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6065)
nam Terentius dicit tutemet mirabere, id est tu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6068)
Unde nec motus partium fluidi inter se, per pressionem fluido ubivis in externa superficie illatam, mutari possunt nisi, quatenus aut figura superficiei alicubi mutatur, aut omnes fluidi partes intensius vel remissius sese premendo difficilius vel facilius labuntur inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 13:2)
manifestum esse videtur quod projectile in tali Fluido eo difficilius movebitur, quo vires illae sunt intensiores;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:4)
Igitur aquae ascendentis & descendentis, sive motus intensior sit sive remissior, vices omnes sunt Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 21:2)
Si Media sint homogenea, & pulsuum distantiae in his Mediis aequentur inter se, sed motus in uno Medio intensior sit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:2)
Verum tamen nisi contractiones & dilatationes sint valde intensae, non errabit sensibiliter, ideoque pro Physice accurata haberi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION