라틴어 문장 검색

Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:2)
sensus intercidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장91)
sensus intercidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:2)
sensus intercidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 23:2)
Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 7:3)
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:1)
interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장7)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장10)
statim confossi sunt eoque intercidere nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장6)
nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus cognoscere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 2:1)
Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere, quae ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 1:1)
at medii per terga senis rapit ipse nitentes altus equos curvoque diem subtexit Olympo;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 439:1)
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION